Page:FC 1042.djvu/380

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 182v



hactenus uideris tacuisse sub[1] peccatis meis praeteritis immo et supra[2] praesentibus defectibus, et imperfectionibus, tu uideris mihi nullum uerbum adhuc de ore spiritus tui protulisse ad animam meam, et ad cor meum super materia peccatorum, cum tamen tam multis modis me docueris facere bona, et sequi consilia tua. Incipe igitur a principio, et nouo quodam modo, id est immediate per spiritum tuum mihi suggere uerba, et sentimenta uerae, ac perfectae contritionis, moue animam meam ad deplorandum peccata mea in tuo spiritu, sicut hactenus dedisti mihi[3] ipsa deplorare per alios spiritus. Sensi autem hoc desiderium non occasione aliqua grauaminis peccatorum, aut quia sentirem remordentem meam[4] conscientiam, quasi non esset satis pacata, et quieta, sed quia sentiebam illum altiorem spiritum Dei in me, in quo ego optabam denuo

_______________

  1. sub] super MF
  2. supra] super MF
  3. mihi] om. MF
  4. meam] me MF