Page:FC 1042.djvu/375

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 180r



memoriae eorum locus[1], quae deorsum ducuntur[2], uel retrorsum. Hic etiam clare cognoui (sicut et alias frequentissime) quam sit necessarium, ut per desiderium cognoscendi, et[3] sentiendi apprehendantur uarij gradus nondum possessae[4], aut nondum perceptae cognitionis[5] eorum, quae Dei sunt, ut tali desiderio flagrantes[6] simus in continuo motu ad illa bona habenda, uel pacifice possidenda, non quia uelimus inibi quiescere, sed ut[7] hoc modo quaeramus nobis stabilire gradus ad ascensum nostrum. Hoc autem fieri poterit[8] tripliciter, iuxta triplicem modum uirtutum. Primo, quantum ad ea quae sunt diuinae cognitionis, et affectuum qui ad spiritum directe spectant[9]. 2o quantum ad ea, quae spectant directe ad nostram perfectionem. 3o quantum ad illa quae tangunt proximum. Clarum est enim quotidie

_______________

  1. memoriae eorum locus] locus memoriae eorum MF
  2. ducuntur] ducunt MF
  3. et] uel MF
  4. possessae] possessi MF
  5. cognitionis] add. aut uolitionis MF
  6. tali ... flagrantes] illis sic apprehensis MF
  7. ut] quia MF
  8. Hoc ... poterit] Proficiendum est autem MF
  9. spectant] add. etc. MF