Page:FC 1042.djvu/371

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 178r



male, exercentur ab hominibus tollitur quoque notitia humanitatis diuinae, quia ideo per incarnationem apparuit, ut salus nostra humaniter perageretur per Christum Deum, et hominem, qui iudicaturus est uiuos, et mortuos, et recogniturus ea quae quisque gesserit in corpore in humanitate ista[1], in qua ascendere[2] in altum[3] uisus est, iuxta illud: "Sic ueniet quemadmodum uidistis eum ascendentem in coelum"[I]. Quidquid igitur humanae gratitudinis[4], gratiae, et liberalitatis[5], hominibus concessum est[6], hoc in Christo esse[7] eminentissime credi debet[8].

Hic desunt non nulla.

Unum[9] aliquem mortalem Principem posse mirabiliter consolari, unum ex minimis seruis suis ex sola consideratione operum ipsius, ita, ut ille seruus in magno gaudio suo rapiatur in admirationem
_______________

  1. Act 1,11

_______________

  1. ista] illa MF
  2. ascendere] ascendens MF
  3. altum] coelum MF
  4. gratitudinis] add. et MF [p. 634]
  5. liberalitatis] add. in MF
  6. concessum est] mortalibus intelligi potest erga seruos suos et officiales MF
  7. esse] om. MF
  8. credi debet] debet credi MF
  9. Unum] Clarum est autem unum MF