Page:FC 1042.djvu/369

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 177r



ut nos[1] discamus uiuere uitam spiritus[2] a corpore, non miseram illam, quae est in male cogitando, memorando, operando[3], sed contrariam illam, scilicet, quae sentitur per tres ipsius animae potentias, memoriam, uoluntatem et intellectum.

In die Sancti Georgij Martiris dum dicerem Missam in Ecclesia Sancti Christophori, et facerem memoriam cuiusdam animae tunc recenter[4] defunctae, cuius depositionis dies primus celebrabatur, ego sensi magnam consolationem, in quadam uiua apprehensione glorificationis animarum per Christum faciendae, particulariter sentiebam illam Christi liberalitatem, quam ostendit suis super operibus suis, quae fecerunt reddendo praemia cuique[5] secundum[6] opera sua, quae fuerunt[7] in fide ipsius, non poterit enim non magnum esse praemium cuilibet operi facto[8] in gratia, eorum namque quae non fuerunt facta in gratia Christi, nulla

_______________

  1. nos] add. iam MF
  2. spiritus] add. separati MF
  3. operando] appetendo MF
  4. recenter] recens MF [p. 633]
  5. cuique] unicuique MF
  6. secundum] iuxta MF
  7. fuerunt] fuerint MF
  8. cuilibet operi facto] cuiuslibet operis facti MF