Page:FC 1042.djvu/360

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 172v



saltem atque instituere aliquam nouam[1] formam consolationis tui spiritus, qua[2] senties aliam quamdam vitam per resurrectionem corporis, animae, et[3] Vita cuius radix est ipse fructus. spiritus, aliam inquam vitam, cuius radix est[4] ipse fructus, et folia, frondes, flores non eiusdem conditionis erunt, sed permanentiores, unumquodque de[5] per se in[6] eodem statu inueniuntur[7] tu hactenus attendebas[8] plus consolationis in magnitudine arboris, quae procedit ex Diuina gratia, quam in radice ipsius, in qua est potissima virtus[9]. Hinc fit, ut non possit esse in te[10] constans, ac firma consolatio. Noli igitur radicem huius arboris quaerere propter fructus illos, sed potius fructus et reliqua propter radicem, quaere permanentiam, maioremque in dies, ac maiorem radicationem tui ad radicem huius arboris, non autem[11] permanentiam ipsius fructus in te, non enim per uiam

_______________

  1. aliquam nouam] nouam aliquam MF
  2. qua] ex qua MF
  3. et] ac MF
  4. est] et MF
  5. de] om. MF [p. 629]
  6. in ] add. uno MF
  7. inueniuntur] inuenientur MF
  8. attendebas] om. MF
  9. virtus] add. [quaesivisti]; ad frondes attendebas, ad flores, ad folia, et ad fructus, quorum omnium quam maxima pars mutabilis est, qua tendunt ad perfectionem MF
  10. in te] om. MF
  11. autem] add. ita MF