Page:FC 1042.djvu/355

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 170r



inordinato impetu quidam[1] aliquo, inordinato inhuma quantum ad ipsum quantitatem desiderij insurgentis. Hic sensi quandam satis claram admirationem, considerans[2] glorificationem totius humanitatis Christi, Divinitati unitae, admirabile enim instrumentum operandi circa corporalia omnia, videtur[3] esse unum[4] corpus humanum unitum Diuinitati, admirabilis[5] quoque videtur[6] principium illud corporis, quod est anima rationalis, dum ipsi divinitati immediatae unitur[7], qualis enim, et quantus actus ad vitam sensibilem atque rationalem, est actus corporis phisici organici, omnipotenti Deitati coniunctus, Christus[8] autem ipse humanus id est eadem anima quatenus abstracta[9] circa aeterna et spiritualia versatur longe[10] potest apparere[11] dum consideratur

_______________

  1. quidam] om. MF
  2. considerans] considerationem MF
  3. videtur] uerum MF [p. 627]
  4. unum] om. MF
  5. admirabilis] admirabilius MF
  6. videtur] verum MF
  7. unitur] unitum est MF
  8. Christus] Spiritus MF
  9. abstracta] abstracte MF
  10. longe] add. maior MF
  11. potest apparere] apparere potest MF