Page:FC 1042.djvu/35

From GATE
This page has been proofread



f. 8v


Diploma Cardinalis Neapolitanus qui tunc erat legatus Romae, fecit autem ipsum mense Maij, uelit dominus, ut sciam recognoscere partem meam in tantis beneficijs in communi nobis ab ipso collatis toto eo anno, in quo habuimus[1] multas contradictiones multi contradictiones bonis propositis. nostris bonis propositis, transiuimusque per tot ignes probationum, maxime ab inquisitione quam procurauimus fieri de nobis, factaque tandem est non obstantibus quibuslibet[2] magnis Victi fauores in contrarium. fauoribus in contrarium fuit et[3] memorabile beneficium[4], quasi totius Societatis fundamentum[5] eodem anno Post sententiam eorum purificationis presentauerunt se in holocaustum summi Pontifici. post habitam sententiam nostrae purificationis cum nos ipsos praesentaremus in holocaustum summo Pontifici Paulo iii.[6] ut uideret in quo possemus seruire Christo in aedificationem omnium qui sunt sub potestate sedis[7] in paupertate perpetua[8]


_______________

  1. habuimus] add. tam MF
  2. quibuslibet] quamlibet MF
  3. et] etiam MF
  4. beneficium] add. et MF
  5. fundamentum] add. quod MF
  6. iii.] 3o MF
  7. sedis] add. apostolicae MF
  8. perpetua] add. et MF