Page:FC 1042.djvu/349

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 167r



Pontificis auxilium.

In die Sancto Passionis dominicae[a] ego notaui et[b] sensi ea quae[1] sequuntur, et primo illud unum aduerti, quod in tota quadragesima ego fui agitatus uarijs motibus cogitationum, et spirituum, in quibus uidebantur plagae renouatae. renouari plagae miseriarum mearum, ac imperfectionum, quibus fiebat, ut licet uellem, nescirem tamen dolere, nisi super me et super aliis[2] filijs meis, id est, propter imperfectiones mei ipsius, et operum, quae sunt uel in ordine in[3] Christum vel in ordine in[4] proximum, uel in ordine ad meipsum, spiritus meus totus erat distractus a rebus in quibus iam pridem nouit esse pacem suam. Caro autem tota erat in illis in quibus ab ineunte aetate deprehensa est mors illius[5] et inquietudo inordinata[6] porro actionum mearum, et torpor, et ignoratio reuixisse uidebantur
_______________

  1. Orlandino, 162; [it], 181.
  2. et] bis

_______________

  1. quae] add. hic MF
  2. aliis] om. MF
  3. in] ad MF
  4. in] ad MF
  5. illius] sua MF
  6. inordinata] Inordinationes MF