Page:FC 1042.djvu/333

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 159r



a nobis, dolui ergo, quod non adiuuissem ipsum circa curam iuuenis sibi commissi quantum potuissem, cum tamem ipse met Angelus humlliasset mihi, et obedientem conseruasset iuuenem, non permittens, ut malus spiritus ipsius me molestaret, quantum ego merebar etc.[1]

Hinc cum multum[2] considerassem de officio Angelorum circa homines, clare sensi, quod[3] necessarium sit, ut spiritus ille, qui omnia perfectissime continet, adaptet ipsis animas nostras ex intimis, et eos[4] moderet[5] per infusionem bonorum[6] suorum. Rogandus est igitur Christus, ut ille nobis conseruet spiritum suum, sine cuius operatione, etiam boni Angeli nostri non sufficerent ad moderationem spirituum nostrorum, sine tactibus enim diuinis uana[7] uana uerba sine tactibus diuinis, etc. omnia uerba uiderentur, quae efficaciam non habent, uidelicet[8] ad penetrationem intimorum nostrorum. Est autem sermo Dei viuus, efficax, ac[9] penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens[10]

_______________

  1. etc.] om. MF
  2. multum] multa MF
  3. quod] quam MF
  4. eos] eas MF
  5. moderet] moderetur MF
  6. bonorum] donorum MF
  7. uana] caetera MF
  8. uidelicet] usque MF
  9. ac] et MF
  10. et pertingens] discretor spirituum et intentionum cordis MF