Page:FC 1042.djvu/329

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 157r



cursum tenuit dum uiueret, nec omnes eisdem gratijs fuerunt dotati, nec uoluit Deus, ut omnes in eisdem operibus bonis, et[1] sanctis exercitijs erudirentur. Quare ergo non conueniret unumquemque Sanctum uelle Deum laudari, et[2] cognosci eodem modo, quo sibi datum fuit eum[3] colere et agnoscere, et quare non uellet illa opera[4], in quibus ipse inuenit Deum esse in usu apud aliquos, saltem eorum qui in hac uita eum[5] inuocant.

In prima Dominica Quadragesimae, dum optarem et peterem, ex Deo, ut longe a me expelleret omnes inimicos meos accepi hoc responsum dicens: habtitatio nostra non est hic sed inimicorum nostrorum. Da operam tu, ut Dominus te euellat[6] a locis inimicorum tuorum, tua enim habitatio non est hic, hic autem est ipsorum locus. Hoc quoque dum dicerem officium meum, et aptarem horologium, absque ulla necessitate uenit in mentem meam[7], ut Deo[8] quaererem gratiam, qua

_______________

  1. et] ac MF
  2. et] ac MF
  3. eum] ipsum MF
  4. opera] add. bona MF
  5. eum] ipsum MF [p. 616]
  6. euellat] eleuet MF
  7. meam] add. id est MF
  8. Deo] a Deo MF