Page:FC 1042.djvu/322

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 153v



intelligentiis, atque sentimentis rerum supernarum. In hoc igitur[1] fere[2] crux trium partium seu brachiorum, etc. consolabar, quod haec mihi uideretur crux mea, iamdiu nota, quae, scilicet crux habet ferme semper has tres partes, una[3] quidem ex profundo meo, dum considero carnis meae tantam inconstantiam circa sanctimoniam, alteram ex parte, quae est circa me, a dextris, et[4] sinistris, dum uideo defectus meos circa opera charitatis proximi. Tertiam uero, ex parte superiore, quae causatur ex cognitione meae indeuotionis, et abstractionis a rebus, quae i[m]mediate sunt circa Deum, et sanctos eius. Eorum[5] itaque trium malorum meorum humana consideratio, crucem trium brachiorum mihi iam diu posuit in humeros, quam frequenter sentio cum magno grauamine. Vtinam autem ego tollerem[6] aliam crucem meam, quae placeat magis

_______________

  1. igitur] add. solo MF
  2. fere] ferme MF
  3. una] unam MF
  4. et] add. a MF [p. 613]
  5. Eorum] Horum MF
  6. tollerem] tollere sciam MF