Page:FC 1042.djvu/320

From GATE
Revision as of 14:00, 23 February 2019 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has been proofread

occasionem haberet miserandi, et miserandi mihi, videns defecus meos.
239. Item hoc quoque proposui, in corde meo frequenter hanc orationem recitare, videlicet Domine Deus omnipotens des mihi gratiam, ut dum moriar habeam pacem illam, quae constat ex visione tui salvatoris, ex lumine omnium gentium, et ex gloria tuae plebis Christianae. Hoc erit, dum cognoscetur perfecte Christus, ut Salvator, ut illuminator, ut glorificator.

240. Quodam die propinquo purificationi Virginis Mariae, ego sensi ex intimis meis verba illius sententiae Christi, quibus dixit relinquenti Patrem, aut matrem, quod vitam aeternam possedebit, cum magno pondere sensubam quid nam sit possidere vitam aeternam: item hoc die super quadam mea interrogatione interna circa rationem