Page:FC 1042.djvu/305

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 145r



eius quam conuerti ad praesentiam cuiusquam[1] alterius uoluptatis, quae non sit ex ipso deriuata, ac missa in nos per Christum[2] submistrata[3], et in ipso terminata. Amen. Amen.

Alia die infra octauas easdem[4] Epiphaniae[5] Domini ego sensi quendam bonum spiritum[6], quo[7] admiratus sum gratiam Dei, qua factum est, ut ego iam triginta septem[8] uicibus haec facta[9] natalitiorum et Epiphaniae[10] in hac uita uiderim et sic discurrebam per alios dies festus[11], qui mihi tot reuolutis annis illuxerunt, ego uero tam parum fructus ex ipsis accepi, nec umquam fui satis gratus, ut saltem recognoscerem benignitatem Dei, qua factum est, ut haec bona, et similia mihi toties in ipsis[12] triginta septem[13] annis, qui iam sunt mutati super me replicarentur, et ob oculos reuolutis temporibus proponerentur ad hauriendam eundem[14] salutem, et

_______________

  1. cuiusquam] cuiuscumque MF
  2. Christum] ipsum MF
  3. submistrata] subministrata MF
  4. octauas easdem] easdem octauas et add. horum MF
  5. Epiphaniae] Epiphaniorum MF
  6. bonum spiritum] spiritum bonum MF
  7. quo] in quo MF
  8. triginta septem] septem et triginta MF
  9. facta] festa MF
  10. Epiphaniae] Epiphaniorum MF
  11. festus] feasts MF
  12. ipsis] his MF
  13. triginta septem] septem et triginta MF
  14. eundem] inde MF [p. 606]