Page:FC 1042.djvu/29

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been validated



f. 7r


in omnibus et sanctorum angelorum et Spiritus Sancti illustrationibus o[p]portuno tempore me liberabat. Contigit autem in fine horum 4or[1] annorum circiter, quod cum me inuenissem iam fortem fortis in solo dominus. in solo domino[2] super propositis, in quibus iam perseueraueram, plusquam duos annos sequendi[3] Ignatium in uitae paupertate Propositum paupertatis. nec aliud expectassem[4] quam studiorum meorum, eiusque et magistri Francisci caeterorumque eiusdem animi et propositi finem, hoc inquam tempore pagus[5] profectus uisitaturus parentes fuique cum patre qui (mortua iam matre) adhuc uiuebat septem menses.

Anno 1534. aetatis autem meae 28 rediens Parisios, consumandus in studio[6] theologiae accepi exercitia, initiatusque sum efficitur sacerdos. sacris omnibus, etsi nondum delati[7] essent[8] hi[9] tituli


_______________

  1. 4or] quatuor MF
  2. domino] Deo MF
  3. sequendi] add. scilicet MF
  4. expectassem] spectassem MF
  5. pagus] sum MF
  6. studio] studiis MF
  7. delati] delata MF
  8. essent] esset MF
  9. hi] littera MF