Page:FC 1042.djvu/273
f. 129r
et totius sanctitatis et justitiae coram Deo natiuitatem, et quod
unusquisque de societate nasceretur toti mundo etc.
unusquisque toti mundo nasceretur.
Haec fuit dicta in summo templo.
2a[m][1]
in monasterio Carmelitarum pro spirituali natiuitate
hominum Domini[2]
Moguntini et totius Rheni mihi commendati.
3a[m][3]
ego dixi in templo Diuae Virginis
ab[4]
Gradus ubi ego habui occasionem cogitandi circa sollemnitatem Pauperis[5]
eiusdem Beatissim[a]e Virginis Mari[a]e.
Hanc Missam ego dixi
pro[6]
pace
his calamitosis temporibus[7]
inter Christianos Principes, pro expulsione h[a]eresum et pro reliquis bonis uniuersalibus.
In prima missa dum sentirem me frigidum ante communionem et dolerem quod in me non esset alia melior
dispositio[8],
uenit spiritus satis uiuus in
quo[9]
habui hoc responsum cum intrinseco sensu deuotionis
_______________
- ↑ 2a[m]] Secunda[m] et add. dixi MF
- ↑ hominum Domini] omnium bonorum MF
- ↑ 3a[m]] tertiam MF
- ↑ ab] ad MF
- ↑ Pauperis] puerperii MF
- ↑ pro] add. natiuitate remediorum, quibus egent calamitosa haec tempora, pro MF
- ↑ his calamitosis temporibus] om. MF
- ↑ dispositio] add. habitationis meae MF
- ↑ quo] add. in me MF