Page:FC 1042.djvu/27

From GATE
Revision as of 13:00, 28 June 2019 by PedrettiWiki (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

mihi magnam cognitionem mei ipsius, meorumque defectuum, permittens me in eis nimium profundari et angustiari in remedium uanae gloriae, et ita sola sua gratia mihi dedit in hac materia multam pacem. In gula etiam multos labores passus sum, nec unquam sciui pacem consequi usque ad tempus exercitiorum, in quibus fui sex dies sine ullo cibo, aut potu, praeter eum qui solet dari in communionem, scilicet, parum uini cum semel communicarem Habui etiam plures alias turbationum tentationes super alienorum defectuum contemplatione, suspicionibus et iudiciis; in quo etiam non mihi defuit gratia consolatoris et doctoris, qui me in primis gradibus charitatis proximi disponebat; scrupulos etiam, de qualibet fere re, super quibus[libetj imperfectionibus innumeris tunc incognitis, habui eo tempore usque ad egressum e Parisiis, variis itaque modis