Page:FC 1042.djvu/269

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 127r



meae confusionis propriae, ac debilitatis, et infirmitatis ad illam distinctissimam uitam plenam omnis fortitudinis, et omnis soliditatis. Nouit Dominus quantitatem, et qualitatem mei proprij esse, et mei posse. Nouit etiam deformationes meas proprias, et maculas, caeteraque omnia mala, et uilissima accidentia. Sed Beata Virgo Maria Mater nostra, et aduocata tota pulchra, et tota sine macula, et quantum ad materiam, et quantum ad omnes formas. Haec inquam Domina nostra potens est apud Filium, et Patrem, et Spiritum Sanctum, ut suis precibus mihi impetrare possit gratiam, qua et materia subiecti mei reformetur, et ut etiam depingatur informeturque Sanctis accidentibus[1]. Quicquid autem[2] fuerit, id profluet ex potentia Patris, administrabit[3]administrabitur per sapientiam Filii, et donabit[4]

_______________

  1. accidentibu] add.fiat, fiat! MF
  2. autem] add. tandem MF
  3. administrabit] administrabitur MF
  4. donabit] donabitur MF