Page:FC 1042.djvu/259

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 122r



Oratio ad Christum. In missa quoque[1] mihi datum fuit uti Domine Jesu Christe aufer a me esse malum et omnem imperfectionem, quae potest impedire oculos tuae humanitatis ab aspectu meo, aures tuas ab audita[2] uerborum meorum, olfatum[3] tuum, ut ne auertatur a me propter fetores meos, gustum propter insipiditates meas, tactumque[4] propter frigiditatem malam, malam caliditatem, nimiam siccitatem, et[5] humiditatem. In summa rogo te, mi Domine, ut auferas a me quicquid me diuidit, separat et remouet a te, et te a me. Aufer quicquid me facit immundum, et quicquid me reddit aridum, quicquid me facit rigidum, deuium, sautium[6], indignum tua uisione, tua correptione, tua reprehensione, tua locutione[7], tua communicatione, tuo denique amore[8]. Miserere mei, Domine, et miserere super

_______________

  1. quoque] add. hac forma MF
  2. auditu] audito MF
  3. olfatum] olfactum MF
  4. tactumque] et tactum MF
  5. et] om. MF
  6. sautium] saucium MF [p. 587]
  7. locutione] alloquutione MF
  8. amore] add. ac beneuolentia MF