Page:FC 1042.djvu/256

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 120v



A Filio ea[1], quibus indiget intellectus meus. A Spiritu Sancto ea, quibus indiget uoluntas, sic commendabam Sanctae Trinitati meas tres Potentias. Commendare Animam Animae Christi. Praeterea commendabam Animam meam ipsae[2] Animae Christi Domini Nostri et Saluatoris. Totum autem denique compositum meum, et id quod[3] Totum Hominem Christo Homini Facto. dicitur Homo ipsi Christo Homini facto pro Nobis.

Hic etiam in singulari quodam desiderio spiritus, et cum quadam spirituali[4] agnitione mea[5] (ut ita[6] dicam) reptilitatis et demissionis spiritus mei, ego petebam gratiam eleuationis mentis meae[7], ut non[8] ita[9] remaneret[10] deorsum, ut solet[11], et circa haec infirma[12] inclinata in spiritu[13] suae infirmatis, sed diligenter posset[14] per gratiam Jesu Christi[15] posset[16] in eo, quod est summum aspicere. Pro hac re uenit in mentem id quod alias frequenter uenerat, id est, quod bonum sit si fiam deuotus illius Sanctae Mulieris,

_______________

  1. ea] omnia MF
  2. meam ipsae] ipsam meam MF
  3. id quod] eum, qui MF
  4. spirituali] speciali MF
  5. mea] meae MF
  6. ita] om. MF
  7. meae] add. et MF
  8. non] add. tam MF
  9. ita] add. ut adsolet MF
  10. remaneret] remaneat MF
  11. ut solet] om. MF
  12. infirma] infima MF
  13. spiritu] spiritum MF
  14. posset] om. MF
  15. Christi] add. ut MF
  16. posset] possit et add. crescere MF