Page:FC 1042.djvu/25

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread

propriam, tandem facti sumus unum in desideriis, et uoluntate, firmoque proposito eligendi hanc uitam, quam nunc habemus, quicunque sumus, aut unquam fuerint de hac Societate, qua non sum dignus ut det mihi diuina clementia gratiam ad bene memorandum et ponderandum beneficia, quae hoc tempore per hunc virum mihi Dominus noster contulit: praecipue uero quod mihi dederit primum intelligere conscientiam meam, tentationes et scrupulos, quibus tanto tempore detentus fueram, nec sciens nec intelligens, aut inueniens uiam, qua possem quiescere. Erant autem scrupuli ex timore, quia multo tempore non fuissem bene confessus de peccatis, quibus adeo vexabar, ut libenter in remedium elegissem