Page:FC 1042.djvu/244

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 114v



operari cum parua gratia. nobis impediat[1], non effici[2] magna deuotione, oportet enim ut cum parua gratia discamus operari, seu (ut alio modo loquar) ut parati[3] exercere id quod in Nobis est, et ex Nobis. paruae gratiae Dei, ut exerceatur id, quod in Nobis est et ex Nobis. Vult ergo[4] frequenter Deus, ut cum paruo adiutorio gratiae nitaris seruare saltem aliquod uiuum desiderium, aut aliquem bonum affectum[5] intentionis siue[6] ad aliquod opus, aut[7] aliquem spiritualem fructum faciendum. Timoris boni continuatio melior quam aliquis fervior magnae deuotionis. Dat quoque quandoque aliquem timorem bonum, cuius continuatio semper[8] melior est, quam aliquis feruor magnae Deuotionis, non enim oportet, ut magnificemus[9] solam deuotionem, sed etiam desiderium, et inquisitionem eius, et etiam dolorem quod ipsam non Desiderium, et inquisitio deuotionis, ne dolor, quod non habemus. habemus[10], in quibus tanquam in seminibus optimis crescendum est usque ad messem fructus. Bonae ergo sunt illae inquisitiones spiritus, illae petitiones, et pulsationes,

_______________

  1. impediat] expediat MF
  2. effici] affici MF
  3. ut parati] cooperari MF
  4. ergo] igitur MF
  5. affectum] nisum MF
  6. siue] tuae MF
  7. aut] add. ad MF
  8. semper] saepe MF
  9. magnificemus] magni faciamus MF
  10. habemus] habeamus MF