Page:FC 1042.djvu/239

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 112r



et generaliter omnes illae gratiae pro quarum defectu ipse[1] patiuntur tantas poenas.

Postridie diei[2] fidelium defunctorum[3] ego tempore matutino multa notaui quae mihi occurrerunt circa intelligentiam quandam nuditatis animae meae ac spiritus propter quam causam ego petiui cum satis bona deuotione sensus, et intellectus omnis ut Dominus per intercessionem omnium Sanctorum dignaretur me uestire ueste puritatis, innocentiae, castitatis, et munditiae[4] contra omnes calores sordium, ac[5] macularum lubricae uitae, et ueste feruoris amoris sui et proximi contra omnia frigora malorum imminentium extrinsecus propter prauitates humanas aut etiam propter aduersitates quaslibet etc.[6] de nuditate quoque animarum quae sunt in purgatorio

_______________

  1. ipse] ipsae MF
  2. diei] add. animarum MF
  3. fidelium defunctorum] defunctorum fidelium MF
  4. munditiae] mundiciei MF
  5. ac] et MF
  6. etc.] om. MF