Page:FC 1042.djvu/232

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 108v



cum[1] ea uirtute nostra quae omni ex parte[2] limitata, et mensurata est[3] Deus non eregit necessario extrema potentiae et scientiae uoluntatis nostrae. ad omnia dans gratiam, et fauorem[4] sic quod ne[5] extrema quidem potentiae, et scientiae[6] uoluntatis nostrae a nobis necessario erigat[7] ipse sit benedictus in secula seculorum. Amen[8].

Dominica post festum sanctorum Simonis et Judae post quandam perplexitatem quae spiritui meo inciderat, et postquam essem iam[9] ab ea liberior restitutus[10] serenitati boni spiritus ego sensi haec uerba consolationis uidelicet ille qui nouit auferre, timores malorum nouit etiam, et aeque potens est ad hoc auertere illa mala unde sunt tales timores, atque animorum anxietates, et qui potest per se dare spem bonam inter aduersa nouit et[11] dare rem ipsam in qua[12] tendit talis spes.

_______________

  1. cum] om. MF
  2. parte] add. est MF
  3. est] om. MF
  4. fauorem] feruorem MF
  5. ne] nec MF
  6. scientiae] add. et MF
  7. erigat] exigat MF
  8. Amen] om. MF
  9. iam] iam iam MF [p. 576]
  10. restitutus] restitutusque MF
  11. et] om. MF
  12. qua] quam MF