Page:FC 1042.djvu/23

From GATE
Revision as of 11:32, 28 June 2019 by PedrettiWiki (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

ei debite servire. Benedictus sis, mi Domine, in aeternum de tanto mihi tunc praestito beneficio, dum me uoluisti extrahere a carne, et mea tam corrupta natura, spirituique contraria, et ad ascenden- dum in cognitionem et sentimentum tuae maiestatis, tantorum- que [meorum] peccatorum, tam infima.
Anno .1525. aetatis autem meae xix, exiens a patria, ueni Parisios Recordare, o anima mea, spiritualium calcarium, quibus iam Dominus tuam conscientiam in sui timore stimulabat, scrupulis videlicet quibusdam, et conscientiae remorsibus, quibus incipiebat te daemon uexare, ut sic quaereres Creatorem tuum, si sapuisses, et sine quibus nec te forte potuisset Ignativs penetrare, nec tu ab eo auxilium quaesisses, ut postea evenit.

Anno .1529. aetatis autem meae 23[1], 10 die Januarii creatus sum bachalaurus in artibus, et post pascha licentiatus sub magistro Joanne doctore, nomine Penna, in medicina. Det mihi bonitas

  1. Monumenta Fabri: 24