Page:FC 1042.djvu/228

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 106v



desiderium adiuuandi infirmos. Hic quoque sensi dari[1] multas negligentias meas, et obliuiones, et incurias circa quosdam pauperes plagatos[2] quos olim ego uidi et aliquando adiuui sed negligenter et remisse, quamuis enim ego fuerim tunc[3] inops rerum fieri tamen poterat per me ut ipsis aliquod maius[4] per alios[5] succurreretur et[6] potuissem ostiatim mendicare ipsis[7] quam habeant[8] subleuamen, et[9] potuissem inuenire[10] Praelatos locorum Medicos et Chirurgos, Dominos, et[11] Magistratus ciuitatum ubi illi tales infirmi et similes male habebant[12]. Hic etiam mouebar[13], ut rogarem spiritus illorum infirmorum et omnium aliorum generaliter qui male in hac uita habuerant, ut ipsi dignarentur nunc esse aduocati pauperum infirmorum[a], qui in hac Maguntina ciuitate[14], et alibi superstites sunt, atque[15] mihi aliquam nouam gratiam pro huiusmodi pauperibus iuuandis a Deo impetrarent.

In die Apostolorum Simeonis[16] et Judae
_______________

  1. infirmorum] bis, sed omittimus

_______________

  1. dari] clare MF
  2. plagatos] plagosos MF
  3. fuerim tunc] tunc fuerim MF
  4. ipsis] om. MF
  5. alios] add. et alios MF
  6. et] ego MF
  7. ipsis] add. aliquod maius MF
  8. habeant] habebant MF
  9. et] ego MF
  10. inuenire] conuenire MF
  11. et] aut MF
  12. habebant] add. etc. MF
  13. mouebar] add. ex animo MF
  14. Maguntina ciuitate] [ciuitate] maguntina MF
  15. atque] utque MF
  16. Simeonis] Simonis MF