Page:FC 1042.djvu/226

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 105v



habet illa instrumenta, que uellet habere, ad operandum, et efficiendum in re ipsa illud quod tu uides et credis, et speras, et desideras cum illo spiritu bono noli ergo Non est assentiendum malis spiritibus malos exitus et status depingentibus. assentire[1] illis malis spiritibus qui rerum malos exitus ac malas formas depingunt, et malos status ipsorum[2] praetendunt[3], quales enim[4] mali spiritus apud se sunt, tales ipsi depingunt res ipsas quas uolunt et optant pessime habere satage potius fieri instrumentum boni spiritus qui tibi demonstraret[5] tales status rerum, et tales conditiones ipsarum, quales ipse optat, et paratus est sua ex parte te instrumento promouere ubi autem id quod possibile est spiritus domini iustus immitteret tibi desiderium aut spem aut etiam ipsam euidentiam circa ruina[6] spirituales aliquarum ciuitatum, aut populi, aut personae,

_______________

  1. assentire] assentiri MF
  2. ipsorum] ipsarum MF
  3. praetendunt] protendunt MF
  4. enim] add. ipsi MF
  5. demonstraret] demonstrat MF
  6. ruina] ruinas MF