Page:FC 1042.djvu/216

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 100v



seruire patribus noui Testamenti in spiritualibus. secundum carnem idque in officijs, et ministeriis corporalibus, patribus autem noui Testamenti qui seruierunt Christo, et ipsi[1] nobis quodammodo seruierunt[2] in ministerijs spiritualibus his inquam ego optabam[3] ex[h]ibuisse omnia officia circa res spirituales[4]. Item[5] die Sancti Euaristi Papae et Martyris dum surrexisssem circa horam 3am[6] post mediam noctem ego inueni multam deuotionem, in bona uoluntate, et in multis pijs desiderijs quae mihi suggerebantur ad ora pro proximis. orandum pro necessitatibus proximorum, et[7] in generali commemoratione circa Christianos, circa Judeos, circa Turcas, et Gentiles, circa hereticos[8], et circa mortuos ueniebant in mentem uariae affectiones[9] hominum infirmitates[10], obstinationes desperationes fletus[11] fames pestes angustiae, etc. pro quibus mihi suggerebatur Christus Redemptor Consolator. Christus redemptor Christus consolator

_______________

  1. ipsi] ipsum MF
  2. seruierunt] genuerunt MF
  3. optabam] optassem MF
  4. spirituales] add. etc. MF
  5. Item] In MF
  6. 3am] tertiam MF
  7. et] om. MF
  8. hereticos] add. item MF
  9. affectiones] afflictiones MF
  10. infirmitates] add. peccata MF
  11. fletus] add. clades MF