Page:FC 1042.djvu/214

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 99v



omnia bona opera acceptari quasi in qualibet necessitate essent directa actualiter. quatenus sum ex Christo natus et omnia opera mea bona per gratiam ipsius[1] dignaretur acceptare quasi omnia[2] in qualibet mea necessitate possibili, et futura, et cuiuscumque alterius ubicumque terrarum esset directa et preordinata actualiter. Idem[3] de singulis uirtutihus de[4] donis Dei mihi aut[5] proximo[6] conuenientibus. Hinc[7] autem mihi datum est tradere[8] merita uitae, et passionum Christi qui se in omnibus actibus suis in omnem sufficientiam salutis cuiusque[9] se actualiter[10] ex infinita uirtute extendebat etiam cum adhuc mortalis esset.

Sensi etiam satis uiuum dolorem ex eo quod[11] initio uitae meae non petiuerim[12], nec in hoc laborauerim, utque[13] iam nunc mihi dat[14] spiritualiter saltem tunc praetendissem agebamque gratiam ipsi Filio Dei qui perpetua charitate pretendisset et intendisset

_______________

  1. ipsius] add. ita MF
  2. omnia] add. essent MF
  3. Idem] add. quoque MF
  4. de] et MF
  5. aut] add. cuilibet MF
  6. proximo] pro X.o MF
  7. Hinc] Huc MF
  8. tradere] trahere MF
  9. cuiusque] cuiuscumque MF
  10. actualiter] add. et MF
  11. quod] add. ab MF
  12. petiuerim] petierim MF
  13. utque] ut quod MF
  14. dat] datur MF