Page:FC 1042.djvu/21

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been validated



f. 3r


ut omnes poetas et auctores quos interpretabatur faceret euangelicos; omnia enim applicabat ad aedificationem iuuentutis in timore domini sancto et casto, locus autem ubi sepultus iacet uocatur Roche, tribus[1] distans leucis a pago, ubi natus sum cui nomen, Villaxeto[2] in magno Bornando in episcopatu dioecesis Gebenem[3], quae tota tunc erat satis catolica.

Doctrina Crescebat cum discipulis in timore Domini exemplo et doctrina praeceptoris. et exemplo[4] huius praeceptoris crescebamus omnes eius discipuli in timore[5] Domini, et ita cum essem circiter annos duodecim[6] habui quosdam spiritus impulsus ad offerendum me seruitio Dei, ueni[7] quadam die[8] laetus in quendam agrum (erat enim uacationis tempus et exercebam[9] aliquando pastoris officium), cum[10] tunc haberem magnum desiderium puritatis, promisi Promissio Castitatis. Domino castitatem in aeternum. O misericordia[11] Dei, qui ambulabas mecum, et me ex tunc uolebas apprehendere, quare


_______________

  1. tribus] 3 MF
  2. Villaxeto] Vilareto MF
  3. Gebenem] geneuensis MF
  4. exemplo] add. uitae MF
  5. timore] timore MF
  6. duodecim] 12 MF
  7. uni] unique MF
  8. die] add. ualde MF
  9. et exercebam] exercebamque MF [p. 492]
  10. cum] add. inquam MF
  11. misericordia] misericordia MF