Page:FC 1042.djvu/21

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread

ut omnes poetas et auctores, quos interpre- tabatur, faceret euangelicos a; omnia enim applicabat ad aedifica- tionem iuuentutis in timore Domini sancto et casto. Locus autem ubi sepultus iacet uocatur Roche, 3 distans leucis a pago ubi na- tus sum, cui nomen Vilareto in magno Bornando in episcopatu dioecesis geneuensis, quae tota tunc erat satis catholica.
Doctrina et exemplo uitae huius praeceptoris cresceba- mus omnes eius discipuli' in timorem Domini. Et ita, cum essem circiter annos 12, habui quosdam spiritus impulsus ad offerendum me seruitio Dei. Uenique quadam die ualde laetus in quendam a Id est, catholico agrum (erat enim uacationis tempus), exercebamque aliquando pastoris officium, cum, inquam, tunc haberem magnum desyderium puritatis, promisi Domino castitatem in aeternum. O misericordiam Dei, qui ambulabas mecum, et me ex tunc volebas apprehendere, quare