Page:FC 1042.djvu/205

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 95r



reconciliatio spiritualis tantum requiratur[1], prout[2] contingit in uarijs amaritudinibus, quae tollendae sunt de cordibus nostris ad hoc ut charitas secum habeat sentimenta benignitatis, patientiae, sustinentiae, supportationis, et non sentiat irritationem ullam, neque perdat fidem erga personas, aut ipsam spem quad[3] habet dum adest Spiritus Sanctus principalis, et rectus, et bonus, cum quo adest statim deuotio, et cum deuotione eueniunt caetera bona quae dixi, maxime dilatatio cordis erga omnia, et erga omnes homines, et tollitur error, qui erat in intellectu propter aliquas cogitationes malas, aut etiam ueras iuxta rationem humanam propositas, tamen a malo spiritu tollitur etiam error qui erat in uoluntate propter immissiones non bonorum sentimentorum, aut saltem imperfectorum,

_______________

  1. requiratur] requiritur MF
  2. prout] sic ut MF
  3. quas] quam MF