Page:FC 1042.djvu/201

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 93r



ad mortem perseuerarem[1] essem facturus cum alijs meis socijs, quod desiderium[2] licet non sit adimplendum ad modum mei captus aut uoluntatis, non tamen ideo nullum est apud Deum, a quo manat, et suggeritur in spiritu ipsius. Post missam dum cogitarem[3] modum quo in ipsa me habuissem, illud mihi uisum est notatu dignissimum, ut videlicet peterem ab eo instanter[4] memoria ad recogitationem exercitij praeteriti. memoriam mihi dari, et augeri ad recogitationem[5] cuiuscumque[6] praeteriti exercitij spiritualis[7], idque per merita[8] passionis Domini, quod est memoriale nostrum maximum, 2o. ut mihi daretur intellectus ad exercitia praesentia. intellectus ad[9] exercitia, quae praesentia sunt[10]. 3o. uoluntas bene desiderans ad alia[11] quae sunt uoluntas ad exercitia futura. futura, haec intelligo non quia separentur[12] ipsae tres potentiae in talibus actibus, sed quia in praeterita respiciat memoria, in praesentia intellectus, et in futura desiderium.

_______________

  1. perseuerarem] perseuerando et add. ego MF
  2. desiderium] add. sicut alia similia MF
  3. cogitarem] recogitarem MF
  4. ab eo instanter] a Deo MF
  5. recogitationem] recognitionem MF [p. 563]
  6. cuiuscumque] cujusque MF
  7. exercitij spiritualis] spiritualis exercitii MF
  8. merita] meritum MF
  9. ad] add. illa MF
  10. sunt] add. et MF
  11. alia] illa MF
  12. separentur] separantur MF