Page:FC 1042.djvu/20

From GATE
Revision as of 08:28, 2 July 2019 by PedrettiWiki (talk | contribs)
This page has not been proofread

conscius, et quod maioris gratiae praevenientis divinae [1] signum est, etiam circa 7.um [2] annum sensi aliquos [3] instinctus speciales ad affectus devotionis, sic ut ab eo tempore domini ipse, et sponsus animae meae, volverit quidam possidere animam meam, utinam scivissem utinam sapvissem introducere ipsum et sequi, et nunquam ab eo separari. Circa annum X.um [4] sensi desiderium quoddam studendi; cum .n. [5] pastor essem, et mundo destinatus a parentibus non poteram quiescere, et flebam desiderio scholae, ita ut coacti fuerunt parentes contra suam intentionem me mittere ad scholam [6], videntes [7] notabilemque progressum in studiis, tum intelligendo, tum et memorando, non potuerunt [8] efficere quominus pergerem in studio, Domino permittente[9], et videntes quod ad nil essem minus idoneus, aut esse vellem, quam ad saecularia negotia.

Studui aut a praeceptore Petro Velli audi [10], qui non solum catholica, sed et sancta[11] doctrina, vitaque feruentissima sanctitatis sic clarus erat

  1. M.F.: ≠ quod maioris divinae gratiae praevenientis
  2. M.F.: septimum
  3. M.F.: aliquoties
  4. M.F.: decimum
  5. M.F.: enim
  6. M.F.: + studium
  7. M.F.: + apertum fructum
  8. M.F.: + impedire, aut
  9. M.F.: ≠ permittente etiam Domino
  10. M.F.: Velliardi
  11. M.F.: sacra