Page:FC 1042.djvu/20

From GATE
This page has not been proofread

conscius, et quod maioris diuinae gratiae praeuenientis signum est, etiam circa septimum annum sensi aliquoties instinctus speciales ad affectus deuotionis, sic ut ab eo tempore Dominus ipse, et sponsus animae meae, uoluerit quidem possidere animam meam. Utinam sciuissem, utinam sa- puissem introducere ipsum et sequi, et nunquam ab eo sepa- rari. Circa annum decimum sensi desyderium quoddam stu- dendi; cum enim essem pastor et mundo destinatus a parentibus, non poteram quiescere, et flebam desyderio scholae, ita ut coacti fuerint parentes contra suam intentionem me mittere ad scholae studium, uidentesque apertum fructum notabilemque progressum in studiis, tum sic intelligendo, tum etiam memorando, non po- tuerunt impedire, aut efficere quominus pergerem in studio, per- mittente etiam Domino, ut ad nihil essem minus idoneus, aut uel- lem, quam ad saecularia negotia.
Studui autem praeceptore Petro Velliardi, qui non solum ca- tholica, sed etiam sacra doctrina, uitaque feruentissimae sancti- tatis sic clarus [eratj