Page:FC 1042.djvu/199

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 92r



et naturae[1], sicut ipse cibus materialis panis, et uini Sanctissimum Sacramentum cibaret animam. cibat, et nutrit ipsam meam carnem et corpus animae meae.

In die Sancti Cenobij[2] Confessoris, atque Pontificis, dum cogitarem circa processum uitae, et mortis[3] Christi Domini nostri, uenerunt mihi in mentem quaedam colloquia cum quadam teneritudine spiritus, ubi dicebam: mors Christi uita mea, labores quies. O Jesu Christe tua mors sit uita mea, et in tua morte sciam uitam inuenire, tui labores sint quies mea, tua debilitas humana sit mea fortitudo, tua confessio[4] sit mea gloriatio, passio, delitiae, confessio[5] gaudium, et tua humiliatio[6] sit mea exaltatio, et in summa In malis Christi sint cuncta bona mea. in malis tuis, cuncta bona mea, tu enim mihi[7] Domine uitam, quae in mortem tendebat absque remedio reparasti, et mortem, quae semper duratura uidebatur, et nunquam soluenda, destruxisti.

_______________

  1. naturae] nutrire MF
  2. Cenobij] Cerbonii MF [p. 562]
  3. mortis] add. Jesu MF
  4. confessio] confusio MF
  5. confessio] tristitia MF
  6. et tua humiliatio] in tua humiliatione MF
  7. mihi] mi MF