Page:FC 1042.djvu/180

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 82v



cordis tribulatione hoc ipsum petiuissein in illis uerbis: "Memento mei cum ueneris in regnum Christi"[I]. Cum[1] cogitarem eodem die quaedam circa modum bene orandi, et modos quosdam bene operandi, et etiam quonam pacto bona desideria orationum sunt uiae quaedam ad bona opera disponentes[2], et e contrario bona opera uiae quaedam ad bona Desideria orationum uiae ad bona opera, et contra. desideria. Hic ego annotaui, et clare sensi, quod qui[3] querit Christum[4] bonis operibus[5] melius ipsum inueniet postea in oratione, quam[6] non fecerit; hoc dico frequentius[7] esse si quesierit principaliter in oratione, ut postea inueniat in operibus. Qui qauerit ita atque[8] inuenit spiritum Christi in bonis operibus, ille multo[9] solidius proficit[10], qui negociatur in sola oratione, sic uidelicet, quod qui habet Christum
_______________

  1. Lc 23,42

_______________

  1. Cum] Dum MF
  2. disponentes] disponentia MF
  3. qui] add. spiritu MF
  4. Christum] Deum MF
  5. bonis operibus] in operibus bonis MF [p. 555]
  6. quam] add. [si] MF
  7. frequentius] frequens MF
  8. ita atque] itaque et MF
  9. multo] multum MF
  10. proficit] add. quam MF