Page:FC 1042.djvu/18

From GATE
Revision as of 09:13, 28 June 2019 by PedrettiWiki (talk | contribs)
This page has not been proofread

vivorum et mortuorum. Adora anima mea Patrem coelestem honorando ipsum semper ei omnibus virtutibus tuis, serviendo totaque sapientia tua et voluntate qui suo benedicto amore tam misericorditer te adiuvat et fortificat. Adora redemptorem tuum dominum nostrum IESUM Christtum qui tanquam vera Via, Veritas, et Vita sua sola gratia te docet et illuminat. Adora personam tui glorificatoris Spiritus Sancti paracliti, qui sua communicatione disponit corpus, animam, et spi- ritum tuum, ut sit mundus, rectus, et bonus in omnibus. Anno 1542, in octaua corporis X.! 4 Domini nostri, habui quod- dam notabile desyderium faciendi deinceps quod eo usque sola negligentia et pigritia omiseram, scilicet, scribendi (in gratiam memoriae) aliqua spiritualia ex iis, quae Dominus dederit, siue ea sint ad orandum melius, aut ad contemplandum, siue ad intelli- gendum,

benigna