Page:FC 1042.djvu/179

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 82r



modo sim in ordine ad ipsum, et[1] omnia alia[2], et me habeam in omnibus operibus meis, ita ut me quotidie mutet in melius, qui solum[3] habet esse, et uiuere, et acta[4] per se immutabilia.

In die Sancti Francisci inter alia bona desideria, quae in orationibus[5] sensi, ego maxime optaui, et id ipsum cum satis speciali[6], et pio affectu petiui, ut per uirtutem sacrificij missae mihi concederet[7], ut Diuus Franciscus, et quiuis alius Sanctorum intercessio. Sanctorum[8] post haec[9] mei meminisset, idque tam efficaciter, atque[10] si ab unoquoque[11] ipsorum in articulo mortis suae ego cum magna aliqua

_______________

  1. et] add. ad MF
  2. alia] add. et nouo modo uiuam MF
  3. solum] solus MF
  4. acta] actum MF
  5. orationibus] add. et meditationibus MF
  6. speciali] spirituali MF
  7. concederet] concederetur MF
  8. Sanctorum] sanctus MF
  9. post haec] posthac MF
  10. atque] ac MF
  11. ab unoquoque] unumquemque MF