Page:FC 1042.djvu/176

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been proofread



f. 80v


cupias emis[s]ionem sanguinis quam lacrymarum Domini aspice sudorem sanguineum ubi[1] duo simul commixta sunt[2] uide insuper sanguinem ob ligamina ob percussiones ob uerbera ob coronationem de[3] totius corporis extremitatibus exeuntem[4] idque propter culpas et iniquitates tuas[5] haec omnia uidi et[6] si necdum haec signa te mouent ueni usque ad uenas et considera quod[7] in cruce omnes pro te[8] euacuentur puriores[9] sanguine Agni immaculati[10] et si haec non sufficiunt[11] accipe sanguinem purissimum per se et accipe seorsum aquam quae ex latere Domini profluxit et cum Longino sana animam tuam nec uelis experiri maiora signa diuinae bonitatis


_______________

  1. ubi] add. sunt MF
  2. sunt] et MF
  3. de] ex MF
  4. exeuntem] profluentem MF
  5. culpas ... tuas] te, quasi unus esses MF
  6. uidi et] Quod MF
  7. quod] quomodo MF
  8. omnes pro te] pro te omnes MF
  9. puriores] puriore MF
  10. immaculati] immolati MF
  11. sufficiunt] sufficient MF