Page:FC 1042.djvu/174

From GATE
Revision as of 12:56, 21 January 2022 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 79v


animi accipias[1] permittens[2] percuti[3] quidquid uelit nihil tamen melius franget[4] cor eius et emolliet[5] quam patientia tua[6] et uiscera bonitatis tuae. O durum igitur me et inimicum[7] crudelem tardumque ad credendum et audiendum Christum Dominum qui toties aquam lacrymarum et sanguinem pro me effudit[8]. O anima mea misera et nimium crudelis quare non te mollierunt illae quam[9] primum eas intellexisti lacrymae quas Christus mundum intrans et[10] huius[11] mortalis uitae cursum[12] pro te effudit? Propter te etiam[13] in hunc mundum exiuit a Patre coelesti et lacrymis prima huius miserabilis uitae[14] mala expertus est[15] et tu haec uidens non es mota sed expectasti effusionem sanguinis et ecce


_______________

  1. accipias] excipiens MF
  2. permittens] permittas MF
  3. percuti] percussori MF
  4. nihil ... franget] Tandem enim, aut alias nunquam, frangetur MF
  5. emolliet] emollietur MF
  6. quam ... tua] uidens patientiam tuam MF
  7. inimicum] nimium MF
  8. effudit] effuderit et add. frustra MF
  9. quam] quum MF
  10. et] add. [victima] MF
  11. huius] add. tuae MF
  12. cursum] sensuum et add. iam statim MF
  13. etiam] enim MF
  14. miserabilis uitae] uitae miseranda MF
  15. expertus est] seruat MF