Page:FC 1042.djvu/17

From GATE
Revision as of 12:03, 26 February 2019 by PedrettiWiki (talk | contribs)
This page has not been proofread
Header text Header text
MEMORIALE QUODDAM BONORUM DESI BONORUM DESIderiorum, et quarundam bonarum cogitationum R.di Patris Petri Fabri Sacerdotis. Societatis IESU.
BENEDIC Anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius qui redemit de interitu vitam tuam qui coronat in misericordia, et miserationibus qui replet in bonis desiderium tuum postquam propitiatque, et quotidie propitiatur. omnius iniquitatibus tuis, et sanat omnes infirmitates tuas dans spem bonam qui renovabitur. ut aquilae iuventus tua confitere semper anima mea, et noli oblivisci unquam multa beneficia, qui Dominus noster IESUS Christus fecit tibi, et singulis facit momentis intercessione Benedictae Matris suae dominae nostrae omniumque Sanctorum coeli omnium etiam qui pro te orant in Ecclesia catholica
Sequitur memoriale quoddam quorumdam desyderiorum bonorum et bonarum cogitationum R. P. P. Fabri.

Benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius, qui redimit de interitu vitam tuam et coronat te in misericordia et miserationibus; qui replet in bonis desyderium tuum, postquam propitiatus est, et quotidie propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, et sanat omnes infirmates tuas, dans spem bonam, quod renovabitur ut aquilae iuventus tua. Confitere semper anima mea, et noli unquam oblivisci multa beneficia, quae Dominus noster Jesus Xpus. et fecit tibi, et singulis facit momentis intercessione benedictae Matris suae Dominae nostrae, omniumque sanctorum et sanctarum caeli, omnium etiam qui pro te orant in ecclesia catholica