Page:FC 1042.djvu/17

From GATE
Revision as of 05:31, 28 April 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread



f. 1r



Memoriale quoddam bonorum desideriorum, et quarundam bonarum cogitationum Reverendi Patris Petri* Fabri Sacerdotis. Societatis Iesv.[1]

Benedic Anima mea Domino et noli obliuisci omnes retributiones eius qui redemit[2] de interitu uitam tuam qui[3] coronat[4] in misericordia, et miserationibus qui replet in bonis desiderium tuum postquam propitiatus est, et quotidie propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, et sanat omnes infirmitates[5] tuas dans spem bonam qui[6] renouabitur ut aquilae iuuentus tua confitere semper anima mea, et noli obliuisci unquam[7] multa beneficia, quae Dominus noster Iesvs Christus[8] fecit tibi, et singulis facit momentis intercessione Benedictae Matris suae dominae nostrae omniumque Sanctorum[9] coeli omnium etiam qui pro te orant in Ecclesia catholica

_______________
  1. tit.: Sequitur memoriale quoddam quorumdam desyderiorum bonorum et bonarum cogitationum Rdi. Patris Mtri. Petri Fabri MF
  2. redemit] redimit MF
  3. qui] et MF
  4. coronat] add. te MF
  5. infirmitates] infirmates MF
  6. qui] quod MF
  7. obliuisci unquam] unquam obliuisci MF
  8. Christus] add et MF
  9. Sanctorum] add. et sanctarum MF