Page:FC 1042.djvu/168

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been proofread



f. 76v


nobis et[1] propter meam inaduertentiam non omittant[2] ipsi notare[3] bona uerba quae mea lingua profert[4] et sic de aetibus[5] et[6] signis propter Deum factis quanquam saepe in sola fide Ecclesiae aut in propria licet tantum habituali[7].

In offertorio missae habui quoddam desiderium ut[8] applicaretur ad gloriam Sancti Michaelis et totius exercitus sui de[9] si ipsi in hoc mundo assumpta carne imitati essent perfectissime Jesum Christum et ad meritum meum et aliorum uiuorum sicuti si haberemus potestatem et scientiam Angelorum ut laudaremus[10] hucusque Christum[11] quodammodo in gloria[12] pro ut[13] tenemur. Itaque ego gauderem quia[14] per gratiam Dei fieret mihi possibile ut essem uicarius in laboribus multis, in nomine


_______________

  1. et] add. quod MF
  2. omittant] relinquant MF
  3. notare] [curam] notandi MF
  4. profert] proferuntur MF
  5. aestibus] gestibus MF
  6. et] uel MF
  7. habituali] add. etc. MF
  8. ut] add. suppleret et MF
  9. de] sic ac MF
  10. laudaremus] laudassemus MF
  11. Christum] add. et MF
  12. quodammodo in gloria] in gloria quodammodo MF
  13. pro ut] om. MF
  14. quia] quod MF