Page:FC 1042.djvu/166

From GATE
Revision as of 13:49, 21 January 2022 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 75v


et coram qualibet Imagine Christi Matris et cuiuscumque Sancti. et similiter coram qualibet Imagine Christi uel Virginis Deiparae uel cuiuscumque sancti et[1] sanctae quod desiderium quidem[2] impleri non potest.

Suppleri per Angelos custodes. Rogabam Dominum ut per Angelos custodes nostros[3] suppleret meas[4] circa huiusmodi culpas[5] defectus et omnium aliorum, ita ut id quod deberet fieri per personas fiat per Angelos horum[6] custodes.

Dum etiam considerarem cum quadam eleuatione mentis[7] Christum sedentem a dextris uirtutis Dei Patris uidentemque[8] oculis humanitatis suae cuncta quae sunt sub sole[9] sensi quamdam admirationem circa tantam patientiam et bonitatem ipsius Christi tam potentis in coelo et[10] terra et quoddam simile crucifigere mortalem agnum et non aestimare. quoddam quasi simile considerabam in eo[11][a] crucifigere mortalem agnum et non


_______________

  1. eo] sigue un espacio en blanco

_______________

  1. et] vel MF
  2. quidem] quia MF
  3. custodes nostros] nostros custodes MF
  4. meas] meos MF
  5. culpas] cultum MF
  6. horum] eorum MF
  7. eleuatione mentis] mentis eleuatione MF
  8. uidentemque] uidere etiam MF
  9. sole] add. [tot opera ingratitudinis et malitiae, tot blasphemias contra Deum, etc.] MF
  10. et] add. in MF
  11. eo] add. quod est MF