Page:FC 1042.djvu/164

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been proofread



f. 74v


nomine ipsius cum recognitione magna quia[1] non imitatus fuerim[2] Christum ipsum neque hos[3] qui ei seruiebant et accedebant[4] adorando recognoscendo audiendo compatiendo petendo ab eo gratias et omnia necessaria, etc.

Hic etiam mihi sese[5] offerebant illa in quibus[6] defunctus potuit peccasse[7] uerbi gratia petebam ueniam pro defuncto ueniam pro his in quibus forte deliquisset. pro his[8] omnibus in quibus forte deliquisset circa obedientiam suam paupertatem et castitatem quia erat monachus ordinis sancti Francisci.

Item circa defectum docendi cum etiam[9] doctor et praedicator esset[10]. Item circa curiositatem superfluam sciendi item circa uanam gloriam quae solet sequi tantos uiros etc.[11] in eo loco ubi fit


_______________

  1. quia] add. quod MF
  2. fuerim] fuerit MF
  3. hos] eos MF
  4. accedebant] obediebant MF
  5. mihi sese] sese mihi MF
  6. quibus] add. dictus MF
  7. peccasse] add. et defecisse a perfectione quam potuisset assequi MF
  8. his] iis MF
  9. etiam] esset MF
  10. esset] om. MF
  11. etc.] et MF