Page:FC 1042.djvu/156

From GATE
Revision as of 13:36, 26 February 2019 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has not been proofread

107. Eodem die considerans qualiter peccata non solum carnalia sed fere omnia fiunt cum multa applicatione spiritus cogitando in eorum materia loquendo audiendo, etc. Habui quemdam discursum ad rogandum Dominum, ut uellet impedire malignos spiritus ne tantum tentarent homines: quia super gulam hodie sunt tot uerba, et tot affectus, et cogitatio- nes, ex quibus colligitur spiritualis ista (ut ita dicam) comestio; et ita circa alia corporis, etiam licita, in quibus homines ponunt animam suam; quasi qui, ex nutrimento corporis et necessaria prouisione, uelint nutrire ipsam animam et ipsi prouidere, quae alium debet habere cibum, et non delectari in eisdem in quibus x' cogitans ms.