Page:FC 1042.djvu/154

From GATE
This page has been proofread



f. 69v


existentium.

In festo sancti Joannis decollati inueniens me aliquantulum distractum et uidens difficultates redeundi ad se[1] ego habui multam deuotionem cogitandi[2] qualiter sanctissimum sacramentum proprie est illud[3] in quo est gratia et cuius auxilio sanctissimi sacramenti conuertimur ad cor etc. auxilio conuertimur ad cor uellet enim[4] semper ingredi ad nos et ducere nos[5] ad conuersionem[6] nostri et[7] sequendo ipsum quotidie magis ac magis ingrederimur[8] ad profundum uiscerum nostrorum.

Sanctum Joannem Baptistam orabam ut doceret me modum praeparandi[9] Domino cum ipse sit uox quae clamat in deserto: Parate uiam Domino[10] Christus igitur haec duo a nobis maxime


_______________

  1. se] me MF
  2. cogitandi] cogitando MF
  3. illud] om. MF
  4. et cuius ... enim] pro tali negocio, quod uult MF
  5. nos] om. MF
  6. conuersionem] add. cordis MF
  7. et] ut MF
  8. ingrederimur] ingrediamur MF
  9. praeparandi] add. uiam MF
  10. Domino] Domini MF