Page:FC 1042.djvu/114

From GATE
This page has not been proofread



f. 49v



communicare cum magna deuotione rogabam [a] Domino ut me peccatorem dignaretur uocare et recipere, ad me diuertere, mihi peccata dimittere et mecum manducare. Dum finiuissem missam, et ea quae sequuntur, ueniendo per uicum ad domum, sensi satis magnam gratiam in eo quod recordabar satis particulariter, el reflectebar super dicta missa, ruminando singulas partes eius. Dabatur quoque animus ad ita excolendam memoriam super exercitiis factis in rebus spiritualibus, et rogabam [a] Domino ut, sicut tunc saepe accidit me distrahi ex memoria et reflectione super aliis exercitiis aut negotiis, actionibus, siue colloquiis ac cogitationibus

_______________