Page:EBC s.d. 2671.pdf/2

From GATE
Revision as of 13:53, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
This page has been proofread


nec fratrum tuorum obliviscaris; quia nec Ioseph, suorum, licet exaltatus in Aegypto, oblitus est. parvus est limes purpura pro tanto qui in tuo pectore fervet ignis: ut te arceri sentiam nos tuos ut olim amare, et si quid tibi sacrae cardinalitiae occupationes permittunt temporis, ad animi tui hilaritatem aliquid ex nostris musis, nostris dico, an Davidicis?
digneris amice delibare; quia etsi ut nostra sunt, pauperis dona sunt, et exigua; amantis tamen et pure amantis cum sint, minime respuenda; et ut pluribus tibi taedio non sim, sacerrimis occupationibus tuis obstrepere amplius nolo: unico distico hoc, si Ill.mam amplitudinem tuam consalutavero;
Mente tibi ex omni, precort aeternumque precabor;
Nestoreosque annos, hectoreosque dies.
Ill.mae Dominationis tuae
Minimus in Christo servus
Joseph Scammacca
Societ. Jes.