Page:EBC s.d. 2671.pdf/1

From GATE
Revision as of 13:53, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
This page has been proofread


Ad R.mum et Ill.mum Card.lem Bellarminium.
Ego quidem Csrdinalis amplissime, me, meaque omnia, et opnsculum, quod nunc prodit, communi omnium Domino christo dicavi. Yerum quaerendus in terra is erat, sub cuius augusto nomine ac luce prodiret; quique iam dicatae Domino rei nominatus a me esset patronus. et ingens animi mei aestus in Ill.mam Dominationem tuam, non me requiescere patiebatur, quin e latebris tenuitatis, et paupertatis meae, exirem ad lucidissimi nominis tul splendorem: qui mihi in desiderio animae meae cum diu fuerit, nunc tandem pusilli animi mei expugnavit timorem: ut confidenter, et amorem quo in christo Domino te prosequor, hoc opere commendate significarem: et meis tenuibus rebus prospicerem. in patronum trepidantis opusculi, te, Ill.me Domine eligo hodie, coram Domino meo Iesu Christo: cui dicatum opus cum sit, tuque in eo rerum christianarum cardine positus sib a Domino: tuarum partium esse indicavi, si Christo Domino consacrata, in tutelam acoiperes tuam; eique cui servis, illa promoveres in Domino, ego quidem Cardinalis amplissime Ill.mam Dominationem tuam non vidi: sed scite dixit Augustinus, nos invisa amare posse, incognita vero nequaquam e cognovi te ex nomine: orbis christiani oraculum, christianae Ecclesiae columen; Sanotissimi Domini Nostri Papae delicias; Societatis le su religiosorum omnium amantissimum, nunc patronum, olim fratrem, quidni et nunc? haereticorum vere malleum. tu laetitia Israel, tu gloria Hierosalem. tu honorificentia populi nostri, seourus praedico virum, quem sublimis non exaltavit potestas; ut respiciat adhuo Dominus humilitatem servi sui; quem igitur purpura de gradu sanctae humilitatis nihil dimovit, dimoveat ne vontus oris mei, pauperis peccatoris? Accipe igitur hilari vultu amplissime Cardinalis, clientelam meam, et huius operis patrocinium: sudores meos foelices efficito; et sacro tui nominis patrocinio bestos, videbunt haeretici, et nictabunt oculis, et capita movebunt ad nostra: sed audito tuo nomine, Pallescent; et aliquid esse necessario fatebuntur, quae in tutelam suam tantus Cardinalis excepit. non oblitus es matris tuae, Societatis nostrae;
---page break---